

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 15: Versus 2
Tu es rex Judaeorum?Cum Pilatus nihil criminis interrogat nisi an sit rex Judaeorum, arguitur impietas eorum qui nec falso quidem quod objiciant invenerunt.Tu dicis.Sic temperat responsum, ut verum dicat, nec tamen calumniae pareat. Et nota, quod Pilato qui invitus fert sententiam, aliqua in parte responderit: sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque sermone suo judicaverit.